Michael Glinka
E Vicipaedia
| Michael Glinka | |
|---|---|
| Михаил Глинка | |
| Natus | 1 Iunii 1804 in vico Novospasskoe gubernii Smolenscensis Imperii Russici |
| Obiit | 15 Februarii 1857 Berolini |
Michael Ioannis filius Glinka (Russice Михаил Иванович Глинка, Michail Ivanovič Glinka; natus 1 Iunii 1804, mortuus 15 Februarii 1857) fuit compositor Russicus.
Glinka dramata musica Ioannes Susanin ("Иван Сусанин"), seu Vita pro Tzarem ("Жизнь за царя", anno 1836), atque Ruslan et Ludmila ("Руслан и Людмила", anno 1842), etiam multa alia opera musicalia creavit. Eius Cantio patriotica (Патриотическая песня, anno 1833 scripta) annis 1990 - 2000 erat hymnus Russiae.
Nexus externus [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Michaelem Glinkam spectant. |