Metropolis (pellicula)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Metropolis

Praeconium pelliculae Metropolis
Metropolis
1927
Moderator:
Fridericus Lang
Factor:
Ericus Pommer
Scriptor:
Fridericus Lang
Thea von Harbou
Primi Actores:
Alfredus Abel
Gustav Fröhlich
Brigitte Helm
Rudolphus Klein-Rogge
Thaddeus Loos
Heinrich George
Compositor:
Gottfried Huppertz
Duratio:
149 min.
Lingua:
(muta pellicula)
cum verbis Theodiscis


Metropolis nomen pelliculae phantasticae est quod 10 Ianuarii 1927 Berolini primum edita est. Dispositor scaenarum cinematographicus Fridericus Lang fuit.

Primum quaestus ex pellicula in Germania non magnus fuit. Hodie pellicula celebris est quia est una ex primis omium pellicularum quae de rebus futuris narrant.

Histriones[recensere | fontem recensere]

Personae dramatis sunt (et actores)

  • Maria operaria (act.: Helm)
  • Maria androida arte facta (act.: Helm)
  • Iohannes ("Ioh") Fredersen (act.: Abel) dux Metropolis et conductor operariorum
  • Fridericus ("Freder") Fredersen (Frederson) filius Iohannis, qui Mariam amat
  • Hel coniux Ioannis quam olim Rotwang amavit.
  • Rotwang (rot est "ruber", wang forsitan "gena") (act.: Klein-Rogge) inventor, technicus, mechanicus, qui androidas facere potest.
  • Iosaphat (act.: Loos) technicus qui olim a patre Ioannis demissus erat.
  • Grot (act.: George) magister operarum.

Argumentum narrationis[recensere | fontem recensere]

Maria operariis pollicitur mox mediatorem venturum esse qui, ut dicit, "operariorum manus" cum "eorum cerebro", qui sunt operarii et conductores, alios cum aliis conciliaret et placaret. Ut haec locutiones valde res novas non spectent, tamen Fridericus, filius conductoris Ioannis, rebellionem operariorum timet. Rotwang imperat ut machinam specie Mariae praeditam arte faceret ut haec androida operarios placaret. Rotwang autem olim Hel amavit quam autem Ioannes pater Friderici in matrimonium duxit. Nunc Rotwang Ioannem pro Hel ulcisci velit. Androidam ita facit ut operarios ad rebellionem incitet. Ergo populus mobilis fabricas subterraneas expugnat et machinam magnam cor metropolis destruit. Operariorum domicilia deinde aqua submerguntur. Maria autem humana una cum Ioanni et Iosaphat, qui olim a patre Ioannis demissus erat, liberos operariorum ab aquis servat.

Grot magister operarum operarios postremo placat. Operarii nunc putantes liberos suos in aquis mersos et Mariam instinctricem fuisse illam necare volunt et Mariam arte factam igne poenali interficiunt. Rotwang demens Mariam pro Hel habet et illam persequitur. Fridericus Mariam servat et super cathedrali cum Rotwang finaliter dimicat.

Postremo mediatore Friderico conductor Ioannes et operarii placantur. Sententia est "Cor debet esse mediator inter cerebrum et manum."

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Metropolis (pellicula) spectant.