Methamphetaminum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stucturae formula (S)-N-Methylamphetamini
Methylamphetaminum

Methamphetaminum seu N-Methylamphetaminum est stimulans potens quod animam vel psychem stimulat sed serius ocius graviter nocet.

Chemicus Iapanicus Nagayoshi Nagai primum anno 1893 methamphetaminum fluida forma synthetizavit.[1] Anno 1919 hanc materiem Akira Ogata in cristallum formavit et anno 1921 ius faciendi accepit.[2][3]

In Germania exinde ab anno 1934 Berolini in fabricis quarum nomen erat "Temmler-Werke" alia methodus methamphetamini faciendi explorata est cuius methodi diploma mense Octobri anni 1937 acceptum est.[4] Exinde ab anno 1938 methamphetaminum nomine Pervitin venum dabatur.

In orbis terrarum bello altero methamphetaminum et alia similia stimulantia militibus sive civitatum alligatarum sive Germaniae Iaponiaeque dabantur ut milites longius vigilarent et fortius proeliarent. In Germania exinde ab anno 1941 eiusmodi stimulatio ut valetudini in tempus noxia non iam libere praebebatur.[5]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Nagai, Nagayoshi (1893):Kanyaku maou seibun kenkyuu seiseki (zoku). In: Yakugaku Zashi. Vol. 13, p. 901.
  2. Ogata, Akira (1919): alpha and beta-Aminoalkyl(aryl)benzenes and their derivatives. In: J. Pharm. Soc. Jpn. Vol. 445, p. 193-216. Iterum typis descriptum 1919 in: Chem. Abstracts. vol. 13, p. 1709.
  3. Ogata, Akira (1919): Constitution of ephedrine - Desoxyephedrine. In: J. Pharm. Soc. Jpn. 451, 751-764. Iterum typis descriptum 1920 in: Chem. Abstracts. vol. 14, p. 475. HTML
  4. Patentschrift Nr. 767186: Verfahren zur Herstellung von Aminen. Diploma iuris faciendi in imperio Germanico donatum est 31 Octobris 1937, publicatum 8 Novembris 1951.
  5. Ulrich A. Hitler's Drugged Soldiers. Spiegel Online International 6 Maii 2005