Meta-iocus

E Vicipaedia

Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Interpretationes vernaculae

Meta-iocus est categoria ioci aliquot categorias dissonas sed propinquas comprehendens: ioci sibi attingentes, ioci de iocis, et formulae ioci.

Ioci sibi attingentes[recensere | fontem recensere]

Hic genus meta-ioci est iocus quo familiaris genus iocorum est pars ioci.

Exempli gratia:

  • Anglicus, Hibernicus, et Scoticus in oecum potorium intrant. Caupo eos videt et exclamat: "Quid est hoc? Estne iocus?"
  • Sacerdos, Rabbinus, et Leprechaun in oecum potorium intrant. Leprechaun circumspicit et exclamat: "Sancti nos salvate! Ioco falso insum!"
  • Femina in oecum potorium intrat et ex caupone sententiam bipennem quaerit. Sic caupo alimentas suas meruit.[1]
  • Hibernicus praeter oecum potorium it.
  • Sunt ioci numerosi in Anglice quia verbum bar (oecus potorius) Anglice significat quoque baculum. Ita:
    Two men walk into a bar... the third one ducks. (Duo homines in oecum potorium/baculum ambulant. Homo tertius se inclinat.)
  • Iocus de "ianua pulsando":
    A: Ad ianuam pulso!
    B: Qui adest?
    A: Interpellans bos.
    B: Interpell—
    A: MUUUUUU!

Ioci de iocis[recensere | fontem recensere]

In hoc genere meta-ioci, iocus est de alio ioco.

Marcus Gallanter in libro suo Lowering the Bar: Lawyer Jokes and Legal Culture (Anglice) hunc meta-iocum a Praetore Primo Gulielmo Rehnquist dictum ponit:[2]

Ioco de iurisconsulto saepe initiabam, imitatione ridiculissima iurisconsulti qui erat turpis, avidus, et immoralis. Sed desiit illam rem. Gradatim sensi quod iurisconsulti qui inter auditores intersunt non habent iocum esse festivum, et auditores qui non sunt iurisconsulti non sensierunt iocum esse iocum.

E. B. White iocum fecit de ioco, dicens "Iocum insecari potest, sicut ranam, sed res processu moritur et res interiores sunt adversae omni propter animum pure scientificum."[3]

Iocum fiat quoque de ioco malo, pro fine familiare ponens finem gravum aut ineptum. In ordonibus suis, comoedi ut Georgius Carlin et Mitch Hedberg hoc genere ioci late utuntur. Saepe Hedberg iocum sequitur cum confessione quod illud male dicitur, vel auditoribus instat quod "ille iocus hilarior erat quam egistis."[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hic iocus ex translatione Anglice mutatur. Verbum meretrix ex verbum merere derivatum est.
  2. Marcus Galanter, "Lowering the Bar: Lawyer Jokes and Legal Culture", University of Wisconsin Press (September 1, 2005) ISBN 0-299-21350-1, p. 3.
  3. E. B. White (1941). A Subtreasury of American Humor. Coward-McCann. p. exordium 
  4. Mitch Hedberg, "Mitch Hedberg - Mitch All Together", CD Comedy Central (2003) ASIN B000X71NKQ