Mertensia virginica
| Mertensia virginica | |
|---|---|
| Taxinomia | |
| Regnum: | Plantae |
| (inordinata): | Angiospermae |
| (inordinata): | Eudicotyledones |
| (inordinatus): | Asteridae |
| Ordo: | (inordinatus) |
| Familia: | Boraginaceae |
| Genus: | Mertensia |
| Species: | M. virginica |
| Binomen | |
| Mertensia virginica Link |
|
Mertensia virginica (Anglice: Virginia bluebells, Virginia cowslip, lungwort oysterleaf, Roanoke bells) est ephemeralis veris planta, floribus campanulatis caeruleis praedita, qui ex gemmis roseis aperiunt, in humidis silvestribus Americae Septentrionalis orientalis regionibus endemica.
Folia sunt rotunda et glauca, in cauli ad 60 cm alto lata. Folia imo cauli sunt petiolata; summo, sessilia.
Flores, quinque petalis in tubo fusis, quinque staminibus pistillo medio (carpello), medio vere in cymis nutantibus in terminis caulium arcuatis feruntur. Gemmae sunt colore roseo suffusae, et aperientes se ad caeruleum commutant. Flores albi raro fiunt.
Spatium inter stamina et pistilla est tam lata quod flores se pollinare non possunt. Ei autem a bombis pollinari possunt, sed flore infundibuliforme, bombis circumvolitare necesse est; ergo, bombus raro est pollinator. Lepidoptera sunt communissimi pollinatores quod ea facile in marginibus insidere possunt dum nectar sorbillant.
Nova aestate, quisque flos fertilizatus? quattuor semina intra nuces rugosa gignit; quo facto, planta dormiens usque ad proximum ver iacet.
Plantae sunt robustae ad tertiam zonam roburis (–40° C).
Pinacotheca [recensere]
-
Folia ante florentem
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Mertensiam virginicam spectant. |
- Native Plant Identification Network
- NRCS: USDA PLANTS Profile
- PlantFiles
- Plant Information Network Illinoesiae
- Plantae Missuriae
| Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes! |
- Flora Alabamae
- Flora Arkansiae
- Flora Carolinae Septentrionalis
- Flora Georgiae (civitas CFA)
- Flora Illinoesiae
- Flora Indianae
- Flora Kansiae
- Flora Kentukiae
- Flora Michiganiae
- Flora Novae Caesareae
- Flora Novi Eboraci
- Flora Ohii
- Flora Pennsylvaniae
- Flora Minnesotae
- Flora Missuriae
- Flora Ontarionis
- Flora Canadae
- Flora Tennesiae
- Flora Terrae Mariae
- Flora Virginiae
- Flora Virginiae Occidentalis
- Flora Visconsiniae
- Mertensia
- Taxa Link