Latinitas bona

Mentor

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Mentor (persona)

Mentor (-oris, m.)[1] aliquem, qui facultates adipisci velit, scientia sua et experientia adiuvat.

Origo nominis[recensere | fontem recensere]

Verbum oritur e persona Graeca, nomine "Μέντωρ", tutore Telemachi, cuius formam dea Athena in Odyssea adsumpserit ad Telemachum consiliandum; quae persona plenius in opere quodam scriptoris Francogallico Fénelon anno 1699 edito, titulo Les aventures de Télémaque, evolvitur. Unde saeculo posteriori mentor prout nomen commune usurpatum est, primum Francogallice in commentariis ducis de Saint-Simon anno 1749 conscriptis, tardius divulgatis;[2] eodem fere tempore Anglice adprehenditur in epistula quam die 8 Martii 1750 comes Chesterfield filio suo misit.[3] Mox etiam in permultas alias linguas defluxit, exempli gratia mentor Hispanice, Danice, Batave, Lusitane, Dacoromanice, Estonice, Suecice, Cambrice et Malayane, Mentor Theodisce, mentore Italiane, mentori Finnice, ментор Bulgarice et Russice, μέντορας Neograece.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verbum hoc sensu a Vicipaediano in lingua Latina conversum est; cf. nomen proprium "Mentor -oris" apud Ciceronem, in Verr. 4.38
  2. Alain Rey et al., edd., Dictionnaire historique de la langue française (Lutetiae: Le Robert, 1992. 2a ed.: 1998) s.v. "mentor"
  3. The Oxford English Dictionary (Oxonii: Clarendon Press, 1989. 20 voll.) s.v. "mentor"