Melito Sardensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Melito Sardensis sive Melito Sardianus vel Melito Sardium episcopus[1] (natus die ignoto – mortuus circa annum 180) fuit urbis Sardium Asiae Minoris episcopus et scriptor.

Solus nuntius vitae eius est Eusebius Caesariensis. Melito inter apologetas priores numeratur, qui imprimis homilia "De Pascha" variis fontibus tradita notus est. Hac in homilia primo mors Iesu ut "caedes Dei" a Iudaeis commissa explanatur, ex quo tribulationes Iudaeorum ubique terrarum dispersorum originem ducerent.

Melito apologeta religionem Christianam praecipue contra imperatorem Marcum Aurelium defendit.

Melito Palaestinam peragravisse affirmat, ut libros Veteris Testamenti probaret indicemque eorum faceret.

Im controversia de die paschali statuendo (vide: Computus paschalis) ad Quartodecimanos pertinebat, qui Pascha die 14 mensis Nisan celebrari postulabant.

Dies festus Melitonis sancti die 1 Aprilis celebratur.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]