Latinitas bona

Meleager

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Meleager (discretiva)

Meleager inter canem et caput apri Calydonii. Statua Romana secundi saeculi, opus Graecum imitans quarti saeculi a.C.n. In Museo Pio-Clementino.

In mythologia Graeca Meleager fuit filius Oenei[1] regis Calydonii et Althaeae, filiae Thestii (sive, secundum alios, Martis et Althaeae). Ita frater erat Deianirae, Herculis uxoris. Praeterea ex Atalanta Parthenopeum genuisse dicitur, quamquam nomen uxoris Cleopatra traditum est. Inter heroes notus est, quod Calydonium aprum interfecit. Aliter ab Homero, aliter a posterioribus auctoribus haec fabula narratur.

Fabula post Homerum.[recensere | fontem recensere]

Auctores posteriores narrant tres Parcas Meleagro vix nato supervenisse, ut fatum infantis canerent. Una ex eis dixit tamdiu Meleagrum victurum esse quamdiu hunc ramum, et extemplo ramum quendam in focum coniecit. Tum mater Althaea pavida e lecto consurrexit et titionem ex igne sublatum extinxit et accurate in secreto loco occultavit. Adulescens Meleager iam erat cum Aper Calydonius est ab irata Artemide immissus, ut regem Oeneum puniret, qui annua sacra in honorem deae facere omiserat. Cum belua agrum Calydonium vastaret atque pecora necaret, nec agricolae tuti esse possent nisi intra moenia oppidi, magna fames populo imminebat. Tum Meleager, ut Oenei regis filius et fortissimus vir, auxilium a finitimis civitatibus petivit et magnam venationem indixit. Ex omni Graecia celeberrimi heroes convenere : Theseus et Pirithous, Dioscuri Castor et Pollux, Iason, Peleus et Telamon, filii Aeaci, Atalanta et ipse Meleager et multi alii huic venatui interfuere. Plures heroes, ob iniquitatem Dianae, sub ictibus apri perierunt antequam Meleagro contingeret beluam iaculo necare. Sed, amore formosae venatricis Atalantae captus, postquam aprum occidit, spolia beluae puellae tribuit, quam prima sagitta vulneraverat. Tum avunculi Melagri, Plexippus et Toxeus, indigne ferentes feminam sibi praeferri, praemia virginis vi eripere temptaverunt. At Meleager iratus eos occidit. Morte fratrum renuntiata, mater Meleagri Althaea, dolore amens facta, fatalem titionem e latebra produxit atque igne cremavit. Simul ac ramus in cineres dissolutus est, eodem momento vita corpus Meleagri reliquit. Post eius mortem Althaea sese ipsa necavit et sorores tam diu fratrem fleverunt, ut a Diana in aves meleagrides dictas conversae sint.

Fabula Homerica.[recensere | fontem recensere]

Meleager caput apri Calydonii Atalantae offert. Fratres Althaeae, pleni invidiae, adsunt. Sculptura sedecimi saeculi. Bodeum Museum Berolinense.

In Iliade Phoenis, fabulam apri Calydonii Achilli narrando, heroem reducere ad pugnam cupit, quam Agamemnoni iratus deseruerat. Nec de Parcis mentio ulla apud eum reperitur ; similiter tamen aper ingenti magnitudine in agros Calydonios a Diana missus est ac Meleager auxilum cum aliarum civitatum, tum maxime finitimorum Curetum petivit. Multi viri fortes ob iniquitatem Dianae, sub ictibus apri iam perierant cum tandem Meleagro contigit beluam iaculo necare. Nondum tamen placata Artemis discordiam inter venatores immisit, qui ita decertarunt de spoliis apri ut Meleager duos avunculos, filios Thestii, occiderit. Tum irati Curetes fines regis Oenei invaserunt et urbem Calydonem oppugnaverunt, quam Meleager primo feliciter defendit. Cum vero mater Althaea, aegre ferens fratres a filio ita necatos, Plutonem et Proserpinam diris imprecationibus fatigaret atque Furias adversus Meleagrum invocaret, ille taedio victus e proelio recessit et domi apud uxorem Cleopatram quievit. Tum Curetes victores iam urbem incendebant, cum omnes propinqui et ipsa mater supplices venerunt nec tamen quicquam a Meleagro obtinuerunt. Postremo cum iam domus herois verberibus resonaret, uxor Cleopatra, miserabilem fortunam captivarum ostendens, ei persuasit ut patriam excidio eriperet. Tum Meleager arma rapuit et in proelium redux hostes reppulit et Calydonem servavit nec tamen praemia accepit quae accepisset, si non uxori sed civibus implorantibus cessiset. Quae admonitio ad Achillem pertinebat.

De Meleagro in litteris.[recensere | fontem recensere]

Meleager, Atalanta et aper Calydonius in sarcophago Romano. Palatium conservatorum Romae.

Post Homerum et Euripides et Sophocles tragoediam Meleager inscriptam ediderunt, quae hodie ambae deperditae sunt. Itaque longissima narratio huius fabulae apud poetam Latinum Ovidium reperitur.

Unus ex Argonautis etiam fuerat et apud poetam Valerium Flaccum oratione habita comitibus persuadet, ut Hercule in litore Mysiae relicto, sine eo iter ad Colchos pergerent.

Apud pictores sculptoresque[recensere | fontem recensere]

Fabulam Meleagri saepe repraesentavere pictores sculptoresque antiqui : ita Pompeiana domus quaedam "Meleagri domus" dicta est[2], ob picturam parietalem Meleagrum et Atalantam prope aprum occisum ostendentem. In sarcophagis praecipue Meleager sculpi solebat, tamquam imago mythica praematurae mortis quae iuvenes optime de se promittentes rapit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Unde Oenides nonnumquam a poetis appellatur.
  2. Meleagri domus (Francogallice)

Fontes.[recensere | fontem recensere]