Megarici

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Megara in Attica paene pari intervallo inter Athenas, Thebas, Corinthum distat.

Megarici fuerunt philosophi Athenienses qui, Euclidem Megareum unum ex discipulis Socratis plus minus secuti, logicae et dialecticae studebant. Cogitaverat enim Euclides Socrati adsensus, virtutem in scientia consistere; maluerat tamen scientiam ab omni sensuali et experientiali dissolutam finibus dialecticae et logicae circumscribere. Quibus placitis addidit ex Eleaticis Unitatem esse idem ac Bonum: re vera nihil esse nisi bonum illud omnia intellegibilia superans. Materiam, motum, auctum, defectum nihil nisi sensuum inventiones rationi purae alienas esse. "Quod est, est." Scientiam ad ideas legibus cogitandi subiectas pertinere.

Megarici philosophi in duas tresve classes dividi solent. Praeter Megaricos proprios, inter quos Stilpo (saec. IV a.C.n.) nobilitate excellit, etiam fuerunt, qui vel dialectici vel eristici appellantur. Sunt qui differentiam notabilem inter hos esse negent. Sunt autem etiam qui Eubulidem (saec. IV a.C.n.) inter eristicos numerent. Quodsi Eubulides interdum eristicus ('rixator') appellatus est, quod iocandi aut inritandi causa sophismata sua diceret, non desunt, qui eum quoque inter dialecticos numerent.[1] Alii Megarici sunt Apollonius Cronus, Eubulidis auditor, et Diodorus, Apollonii auditor, cui etiam Cronus nomen ex praeceptore translatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Apul. Apol. 15.19.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Giannantoni, Gabriele (1993) Die Philosophenschule der Megariker und Aristoteles. Dialektiker und Stoiker (Döring, Klaus & Ebert, Theodor, editores), 155-165. Stuttgart: Franz Steiner.
  • Moline, Jon (1969) Aristotle, Eubulides and the Sorite. Mind 78: 393-407.
  • Muller, Robert (1988) Introduction à la pensée des Mégariques. Paris: Librairie J. Vrin.
  • O'Toole, Robert R. & Jennings, Raymond E. (2004) The Megarians and the Stoics. Handbook of the History of Logic, vol. I: Greek, Indian and Arabic Logic (ediderunt Gabbay, Dov M. & Woods, John), 397-521. Amsterdam: Elsevier.
  • Sedley, David (1977) Diodorus Cronus and Hellenistic Philosophy. Proceedings of the Cambridge Philological Society 203, 74-120.
  • Williamson, Timothy (1994) Vagueness. London & New York:Routledge.