Meatus vocis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Meatus vocis eiusdemque partes.

Meatus vocis est aëris meatus pars, in qua flumen aëris e pulmonibus emissum ita elaboratur et mutatur, ut dictum, cum ex ore exit, ab aliis hominibus intellegi possit. Primo flumen, quod corpus quoddam aëris est, plicis vocalibus in larynge sitis in sonitum redditur. Larynx per se sonum ad similitudinem parvi motri efficit, sed in resonatorio supraglottidali (praesertim in cavo oris) in vocem humanam mutatur. Deinde corpus aëris in meatu organis articulatoriis in variis locis aut plene aut partim constringitur ita ut vox in pronuntiationes articuletur.

Meatus vocis a plicis vocalibus ad labra pertinet. Etiam meatus nasi pars meatus vocis est. Meatus vocis hominis adulti plus minus 17.5 cm in longitudinem patet.

Partes meatus vocis (sive loci articulationis)
Organum Pronuntiatio Exempla
alveoli alveolaris [t], [n]
dentes dentalis [], []
epiglottis epiglottidalis [ʡ], [ʜ]
glottis glottidalis [ɦ], [h]
labia labialis [b], [f]
palatum palatalis [ɲ], [j]
pharynx pharyngalis [ʕ], [ħ]
uvula uvularis [ʁ], [ʀ]
velum velaris [k], [ɣ]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ball, Martin J. & Joan Rahilly. 1999. Phonetics: The Science of Speech. Londini: Arnold.
  • Catford, John C. 2001. A Practical Introduction to Phonetics. Ed. 2a. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Clark, John, et Colin Yallop. 1995. An Introduction to Phonetics and Phonology. Ed. 2a. Oxoniae: Blackwell.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!
IPA verbi Latini "stipula" pronuntiatu classico Haec stipula ad phoneticam spectat. Amplifica, si potes!