McDonald's
McDonald’s est societas popinaria originis Americanae ubi patatae frictae[1], potiones lacteae, Coca-Cola et in primis panicelli orbiculis ex bubula factis, holeribus acetariisque praediti, qui vulgo Big Mac vocantur, necnon nonnulla alia cibaria venum dantur. Emptoribus cibus non diu exspectandus est. Qua de causa eiusmodi popinae etiam "cibi celeris" vocantur, quas Anglophoni fast food dicunt. Ita apud McDonald’s etiam ex autocinetis cibaria emi possunt.
In omni orbi terrarum cibaria societatis plus minusve sunt similia, nonnullis differentiis regionalibus exceptis. In Germania et Italia, exempli gratia, etiam cervisia apud McDonald's praebetur. In terra autem a qua societas originem ducit, non venit.
Insigne popinarum est magna littera "M" flavo colore, nonnumquam appellata "arcus aurei" (Anglice the golden arches).
Index |
Libellus [recensere]
Anno 1986 London Greenpeace, grex oecologisticus Londiniensis, libellum edidit in societatem popinariam cui erat titulus [Titulus primus desideratus:] "Quod non decet apud McDonald's: quaecumque nolunt ut sciatis". Libelli distribuebantur accusantes McDonald's malo cibo vendito, servitio ministrorum, modis vendendi insanis in pueros, modis immanibus in animalia, dissipatione ac contaminatione involucrorum quae abiceret societas, quippe quae ex parte delerent silvas Americae Meridionalis.
Historia [recensere]
Primo thermopolio a fratribus Dick et Mac McDonald in San Bernardino, California aperto, res negotium anno 1940 coepit. Cum multi credant Ray Kroc modernam negotiationem condidisse, tamen is thermopolium nonum omnino condidit. Postmodum Kroc reliquum thermopoliorum emit quo is expansionem negoti circum orbem terrarum duceret. Kroc dixit mox, dum edere Romano populo placere possit, sua thermopolia omnes Romanos tepidis commodis cibis altura esse. Paucis annis McDonald's tantus a Kroc factus est ut nemo nesciret quid McDonald's esset. Hodie scimus McDonald's negotiationum maximarum in orbe terrarum esse.
Pinacotheca [recensere]
-
Veterrimus laborans McDonald's ad cauponam erat tertius aedificatus, aperiens anno 1953. Situs est in urbe Downey, California, Civitates Foederatae Americae.
-
McDonald's in Mount Pleasant, Iova, Civitates Foederatae Americae.
-
Locus lusorius ad McDonald's Angelopole, California, Civitates Foederatae Americae designatus qui amicabilis ad familiam.
-
Kosher McDonald's in Ben Gurion International Airport, Israel.
-
McDonald's et Burger King post inter se Ledesiae, Isuria Occidentalis, Anglia.
-
Mega Mac burger cum levi potione magna et patatis frictis in Malaesia.
Notae [recensere]
- ↑ Hac in pagina Germanica fortasse iocosum vocabulum etsi perperam scriptum "terrestria poma fricta" inveniri potest.
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad McDonald's spectant. |