Maximilianus Vasmer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maximilianus Vasmer
Max Vasmer
Maximilianus Vasmer
Natus 28 Februarii 1886
Petropoli
Obiit 30 Novembris 1962
Berolini

Maximilianus Ioannes Fridericus Vasmer (Theodisce Max Johann Friedrich Vasmer) seu modo Russico Maximilianus Romani filius Vasmer (Russice Максимилиан Романович Фасмер, tr. Maksimilian Romanovič Fasmer; 28 Februarii 188630 Novembris 1962) erat linguista et lexicographus Germanicus, cuius magnum opus est lexicon etymologicum linguae Russicae.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Maximilianus Vasmer natus est Petropoli, die 28 Februarii 1886, in familia mercatoris Germani. Annis 19031907 in Universitate Petropolitana linguisticae comparativae et slavisticae studebat. Annis 19071908 in Graecia dialecta linguae Graecae explorabat. Annis 19081910 in universitatibus Cracoviae, Vindobonae et Graeciae Imperii Austro-Hungarici educabatur. Anno 1910 dissertationem pro gradu magistri defensit et venia legendi ut 'privatim docens' recepit in Universitate Petropolitana. Anno 1915 dissertationem pro gradu doctoris philologiae defensit, et ab anno 1917 fuit professor facultatis philologicae Universitatis Saratoviensis.

Post Revolutionem Octobris in Russia, Vasmer, qui illo tempore in Finnia erat, Saratoviam non rediit, et annis 19181921 in Estonia ut professor Universitatis Tartuensis laborabat. Dein venit in Germaniam, ubi annis 19211925 in Universitate Lipsiensi et annis 19251945 in Instituto Slavico Universitatis Berolinensis professor erat. Anno 1928 electus est socius correspondens extraneus Academiae Scientiarum URSS. Annis 19471949 erat professor Universitatis Holmiensis. Annis 19491956 erat professor et praefectus cathedrae slavisticae Universitatis Liberae Berolinensis.

Vasmer multa opera scientifica de linguis Slavicis et al. scripsit. Notissimus est eius lexicon etymologicum linguae Russicae, anno 1950 primo in lucem editum.

Obiit Berolini occidentali die 30 Novembris 1962.