Maximilianus Adolphus Uhlemann

E Vicipaedia
Wikidata Maximilianus Adolphus Uhlemann
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1829; Berolinum
Obitus: 1862;
Patria: Germania

Familia

Genitores: Friedrich Gottlob Uhlemann;

Maximilianus Adolphus Uhlemann,[1] communiter Max Uhlemann (mortuus 1862), fuit philologus et Aegyptologus qui anno 1853 versionem confecit Latinam inscriptionis hieroglyphicae in Tabula Rosettana exaratae. Fuit filius Friderici Uhlemann, theologi et Orientalistae.

Discipulus Gustavi Seyffarth apud Lipsienses, Uhlemann historiae et archaeologiae studuit sed ob dissertationem de litteris Aegyptiis anno 1851 gradum doctoratus meruit. Ab anno 1854 usque ad mortem fuit Privatdozent linguae et litterarum Aegyptiarum apud universitatem Goettingensem. Libros et lectoribus minime eruditis destinatos scripsit, inter quos Drei Tage in Memphis ("Tres dies in urbe Memphite", 1856) ubi de vita quotidiana Aegyptia disserit, et Der letzte der Ramessiden ("Ramessidarum ultimus", 1860), mythistoriam bis editam.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • De veterum Aegyptiorum lingua et litteris: sive de optima signa hieroglyphica explicandi via atque ratione. Leipzig, 1851 Textus
  • Quae, qualia, quanta? Eine Bestätigung des Quousque tandem der Champollionischen Schule. Berlin, 1852 Textus
  • Inscriptionis Rosettanae hieroglyphicae decretum sacerdotale. Leipzig, 1853 Textus
  • Linguae Copticae grammatica. Leipzig, 1853 Textus
  • Das Todtengericht bei den alten Ägyptern. Eine Habilitations-Rede. Berlin, 1854
  • Thoth nach klassischen und aegyptischen Quellen, oder Die Wissenschaften der alten Aegypter. Göttingen 1855 Textus
  • Israeliten und Hyksos in Aegypten: eine historisch-krit. Untersuchung. Leipzig, 1856 Textus
  • Drei Tage in Memphis, Göttingen 1856 Textus
    • Three Days in Memphis. Philadelphia: Lippincott, 1858 Textus (Anglice)
  • Handbuch der gesammten ägyptischen Alterthumskunde. Leipzig, 1857-58 Textus
  • Grundzüge der Astronomie und Astrologie der Alten besonders der Aegypter. Leipzig, 1857 Textus
  • "Über die Bildung der altägyptischen Eigennamen" in Sitzungsberichte der phil.-hist. Classe der K. Akademie der Wissenschaften in Wien (1859) Textus
  • Der letzte der Ramessiden oder Vor drei Jahrtausenden: ein culturhistorischer Roman. Leipzig, 1860
    • 2a ed. Vor dreitausend Jahren oder der Untergang der Ramessiden: ein culturhistorischer Roman. Leipzig, 1863 Textus

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Sic e.g. in frontispicio libri Inscriptionis Rosettanae Hirtoglyphicae Decretum Sacerdotale