Mauritius Child

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Reverendus Mauritius Child (natus 17 Augusti 1884 - obiit 26 Ianuarii 1950) fuit presbyter Anglicanus et motus Anglocatholici fautor notus inter decennia 1930.

Eruditus est apud Scholam Sherbornensem, et gradum Magistratus Artium a Collegio Sancti Ioannis Universtitatis Oxoniensis consecutus est. Sacro ministerio apud Collegium Cuddesdonense formatus est. Curatiis functus ad ecclesias Sancti Andreae, Kentish Town, S. Michaelis Plimmutae, Sanctae Trinitatis, Sloane Street et Sanctae Mariae, Pimlico, librarius factus est Domi Puseiensis, Oxoniae, necnon etiam Generalis Unionis Ecclesiasticae Anglicae Secretarius. Eo tempore, multos libellos scripsit, artifice Martino Travers adiuvante, ad principia Anglocatholicismi propaganda. Rector paroeciae Cranford in Comitatu Saxonum Mediorum anno 1935 creatus est.

Pater Child multum per orbem peregrinavit, et variarum expeditionum particeps fuit, inter quibus Expeditionis Universitatis Yalensis ad Peruviam. Ante Bellum Magnum, tum in Africa Australi, tum in insulis Maris Australis, tum in Australia ipsa laboravit, et inter bellum in Francia rem militarem in Fortiis Expeditionariis Britannicis gessit ut Officiarius Legationis. Post Armistitium in Civitatibus Foederatis laboravit, et ad Indiam et Burmam iter fecit. Etiam primam peregrinationem Anglicanam ad Terram Sanctam anno 1924 digessit.