Matthaeus Maria Boiardus
E Vicipaedia
Matthaeus Maria Boiardus , natus Scandiani in provincia Regii Lepidi anno 1441, mortuus Regii Lepidi anno 1494, fuit poeta Italicus.
Familia eius Scandianum regebat et cum Estensibus, Ferrariae ducibus, optima familiaritate utebatur.
Matthaeus Maria Boiardus, viginti annos natus, comes Scandiani factus est; postea gubernator Mutinae et Regii Lepidi ab Hercule, Ferrariae dux, creatus est.
Cum valde principatus curis intentus esset, multum litteris Latinis et Graecis studuit, et versus Latina lingua composuit. Tempus erat enim quo Renascentia litterarum florere coeperat, et humanas litteras imitari Boiardus voluit.
Italica lingua quoque multa carmina scripsit; inter opera maxime laudantur Amores libri tres, carmina dicata ad Antoniam Caprara, nobilem mulierem quam amavit, et poësis epica Orlando innamorato.
Poësis Orlando innamorato, interrupta ob mortem poetae, rursus suscepta est a poeta Ludovicus Ariosto, qui scripsit "additionem" nomatam Orlando furioso, cuius fama cito nomen Boiardi obscuravit.
