Mata Hari

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mata Hari anno 1906

Mata Hari vel nomine proprio Margareta Gertruda Zelle (nata 7 Augusti 1876, mortua 15 Octobris 1917) saltatrix Nederlandica famosa et exploratrix in Bello Orbis Terrarum I Germanorum fuit.

[recensere] Saltatrix

Margareta Zelle post iuventutem turbulentam anno 1903 Lutetiam venit, ut vestes demonstraret. Sed paulo post propter faciem exoticam saltatrix Indica se praebebat atque anno 1905 primo nomine Mata Hari in scaena fuit: Ballationem famosam velaminum monstrat, in cuius fine paene nudata se praebuit. Annis sequentibus per totam Europam iter fecit atque fortunam magnam saltatrix meruit. Sed cum in Franciam reversa est, paene oblita erat, quod aliae eam imitabantur.

[recensere] Exploratrix et Mors

Anno 1914, cum Bellum Orbis Terrarum I coepisset, Berolini apparet, sed celeriter in Franciam revertere conata est. Itaque in Nederlandiam venit. Ibi legatus Germaniae ei pecuniam praebuit, ut exploratrix fieret. Nam multos viros publicos Francicos novit. Itaque saepe Lutetiam iter fecit, ut hos viros de arcanis belli interrogaret. Sed 13 Februarii 1917 capta est in carcerem missa est. 24 Iulii perduellionis accusata atque die postero supplicio damnata est. 15 Octobris 1917 morte punita est.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis