Masutus I

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Masutus sive Graece Μασούτ, nomine pleno ركن الدين مسعود Rukn al-Dīn Masʿūd, filius Clitzasthlan I e familia Selgiukidarum, fuit fratre Malik Šāh anno 1116 debellato sultanus Iconiensis usque ad 1156. Anno 1124,[1] Malik Šāh rursus aggrediente, Masut e regno suo profugus Constantinopolim petivit ubi ab imperatore Ioanni Comneno receptus est.[2] Masut milites secundae expeditionis sacrae, ducibus Conrado III imperatori et Ludovico VIII rege, annis 1147 et 1148 devicit. Successor ad sultanatum Iconiensem fuit filius Clitzasthlan II. Territoria alia transmisit generis, scilicet Amaseam, Ancyram et Cappadociam Nizām al-Dīn Yāġībasān; Caesaream et Sebasteam Ḏū al-Nūn.[3] Tertia filia eius Ioanni Comneno tzelepe nupsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Dimitri Korobeinikov, "A sultan in Constantinople: the feasts of Ghiyath al-Din Kay-Khusraw I" in Leslie Brubaker, Kalliroe Linardou, edd., Eat drink and be merry (Luke 12:19): food and wine in Byzantium (Aldershot: Ashgate, 2007) pp. 93-108 ad pp. 93-94
  2. Michael Syrus, Chronica vol. 3 pp. 223-224, vol. 4 pp. 608-609 Chabot
  3. Nicetas Choniates, Historia p. 116 van Dieten

Nexus externi[recensere | fontem recensere]