Martyrologium Hieronymianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Martyrologium Hieronymianum vel Martyrologium sancti Hieronymi sunt litterae de martyribus ecclesiae antiquae summa auctoritate ac Medio Aevo in Europa occidentali late longeque diffusae. Antiquitate Posteriore et Medio Aevo ineunte scriptis e variis regionibus oriundis componendis martyrologium factum est, ut primo omnes persecutiones martyresque complecteretur. Quo ad omnia martyrologia consecutiva valebat.

Martyrologii initium Vitam Malchi Hieronymi anni 392 indicat, ubi idem historiam martyrum componere velle scripserat.[1] Etsi his diebus Hieronymus auctor non iam creditur.

Martyrologium Hieronymianum forma indicis compositum est, plerumque dies, loca, nomina referens ut puta: "III id. ian. Romæ, in cymiterio Callisti, via Appia, depositio Miltiadis episcopi". Solum non numquam aliae res traduntur. Martyrologia vitas martyrum continentia non ante aevum Carolingorum inveniuntur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Giovanni Battista de Rossi / Louis Duchesne (Ed.): Martyrologium Hieronymianum. In: Acta Sanctorum, Mensis Novembris 2/1, Bruxellis 1894.
  • Hippolyte Delehaye: Commentarius perpetuus in Martyrologium Hieronymianum. In: Acta Sanctorum, Mensis Novembris 2/2, Bruxellis 1931.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Scribere enim disposui [...] ab adventu salvatoris usque ad nostram aetatem, id est, ab apostolis, usque ad nostri temporis faecem, quomodo et per quos Christi ecclesia nata sit, et adulta, persecutionibus creverit, et martyriis coronata sit."