Martinus Segitz

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Martinus (vulgo: Martin) Segitz (natus 26 Iulii 1853 Furthae[1], mortuus eodem loco 31 Iulii 1927) vir publicus Bavariae et sodalis SPD fuit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Segitz munus aerarii edidiscit. Annis 1887 - 1890 pro diurno Furthae laboravit. Anno 1891 Norimbergae officium ad opificis consultandum condidit atque eodem anno collegium opificum aerariorum Germaniae condidit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1898 legatus factionis SPD in senatu terrae Bavariae, annis 1898 - 1903 et 1912 - 1918 legatus Dieta Imperii Germanici eiusdem factionis fuit. 11 Novembris 1918 - 17 Martii 1919 administrator Bavariae ad arma imminuenda fuit. Cum Curtius Eisner (USPD) primus praeses ministrorum Bavariae Rei Publicae 21 Februarii 1919 caesus esset, consilia opificum et militum 1 Martii eum successorem proclamaverunt. Sed senatus terrae Bavariae eum non probavit, sed in eius locum Ioannum Hoffmann elegerunt. Tum erat administer Bavariae internarum rerum (ad 31 Maii) atque deinde ad 14 Martii 1920 administer rerum socialium eius terrae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]