Marmolata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marmolata
Marmolata visus a Sancta Cruce in Abbatia Ladinorum.
altitudo: 3.343 m
Locus (Sept-Medit) 46° 26' 13 ad septentrionalem partem spectans
Locus (Occ-Orient) 11° 51' 55 ad orientalem pertem spectans
situs: Italia
Mons: Dolomiani montes
Primus ascensus: anno 1864 a Paulo Grohmann factus
Ascensus facillimus: a septentrionali parte per molem conglaciatam
ab transitu Fedaia, a partibus occidentali et meridionali calles difficiliores sunt.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.

Marmolata (-ae, f.) (Italiane Marmolada, Ladine Marmoleda) est maximus mons Dolomianorum montium et mons glacialis. Mons magnus dorsus est qui ex parte occidentali ad partem orientalem ducit. E meridionali parte magnum praeceps multa chilometra longum patet.

Altissimus locus est Punta Penia, altitudine 3343 metrorum. Alia maiora cacumina sunt Punta Rocca (3309 m), Punta Ombretta (3230 m), Mons Serauta (3069 m), et Piz Serauta (3035 m). Ad Puntam Roccam ducit via funicularia. Ad Puntam Peniam a Domu Contrina in partibus meridianis ducit via ferrata ut Italici dicunt, vel callis ferratus per Marmolatae locum serratim scissum et montis dorsum occidentalem.

Paulus Grohmann anno 1964 fuit primus scansor? qui montem calle septentrionali ascendit.

Usque ad Bellum Orbis Terrarum I, Marmolata pars finis inter Austriam et Italiam erat. Bellum et in montibus gerebatur. Milites Austriaci in montis glacie perpetua conlocati erant.

Marmolata mons visus a Colle vulgo Becchei (Theodisce: Pareispitze) qui in Fanis agro situs est, ex sinistra parte cacumina Campestrina.

Prospectus[recensere | fontem recensere]

Prospectus 360° visa a montis dorso ad occidentem spectante. Dextra et laeva manu Punta Penia est, ad orbis finientem montes Palae, Latemarque, Rosarium (mons) vel Germanice Rosengarten, Italice Catinaccio, Saxum longum (Germanice de:Langkofel, Italice it:Sasso longo), Sella et Ampezzani Dolomianorum Montes sunt; [http://www.m-klueber.de/Foto/Panorama/Marmolada_Westgrat.htm Maius imago]
Prospectus 360° visa a montis dorso ad occidentem spectante. Dextra et laeva manu Punta Penia est, ad orbis finientem montes Palae, Latemarque, Rosarium (mons) vel Germanice Rosengarten, Italice Catinaccio, Saxum longum (Germanice de:Langkofel, Italice it:Sasso longo), Sella et Ampezzani Dolomianorum Montes sunt; Maius imago

Fabula de origine molis nivium conglaciatae[recensere | fontem recensere]

In Tirolo Meridionali fabula aetiologica refert quomodo moles coglaciata nivium orta esset. Olim in monte nec nix nec glacies erat, sed erant pascua montana et prata. Ante diem festum Mariae mense Augusto intermissio laboris ab agricolis facta est, et omnes deorsum in vallem ibant ecclesiam ituri. Sed duo agricolae non carebant de laboris intermissione die festo facienda. Laborare per omnem diem continuabant ut omnem faenum securum sub tecta congererent. Et revera ningere coepit. Nix autem cadebat et cadebat sine fine. Denique omnis Marmolata operta erat mole nivium conglaciata usque ad hoc diem (nisi caelum nostrae aetatis calefactatum haec omnia rescindit).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mai, Willi, collector. 2000. Sagen, Märchen und Schwänke aus Südtirol. Vol. 1: Wipptal, Pustertal, Gadertal, a Leandro Petzoldt editum. Gesellschaft für Tiroler Volkskultur. Pons Aeni Vindobonae: Tyrolia-Verlag. ISBN 3-7022-2227-8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Marmolatam spectant.