Maria von Ebner-Eschenbach

E Vicipaedia
Marie von Ebner-Eschenbach

Maria vulgo Maria de Ebner-Eschenbach, ante nuptias comitissa Dubsky vocata, (nata die 13 Septembris 1830 in regia domu Zdislavice prope Cremsirio (Kroměříž) in Moravia, mortua die 12 Martii 1916 Vindobonae) erat Austriaca scriptrix. Narratiunculae eius cum structuris claris, psychologica compassione, humanitate christiana notabiles sunt. Nupserat Mauritio von Ebner-Eschenbach (1815-1898), physico et campi marescallo. Sodalis fuit Societatis florigerae ad Pegnesum.

Vita[recensere | fontem recensere]

In castello natali Ebner-Eschenbach vixit etiam inter annos 1856-1916; interdum Vindobonae erat ubi Henricus Laube, Fridericus Hebbel, Ferdinandus de Saar et Franciscus Grillparzer ei familiares erant (Meine Erinnerungen an Grillparzer, 1916). Plus quam decennium poemata dramataque eius omnino negligebantur, sicut Maria Stuart in Schottland et Doctor Ritter. Tragoedia titulo Das Waldfräulein, anno 1873 apud Theatrum imperiale Vindobonense data, propter nobilium morum reprehensionem scandalo fuit. Et fabula Milesia de ancilla, prima sui generis litterarum Theodiscarum, titulo Božena (1875) et narratio Lotti, die Uhrmacherin (publicata anno 1880 in periodico Deutsche Rundschau) gloriam internationalem eius firmaverunt. Inde saepissime habitus aut Vindobonensis aristocratiae aut burgensium aut agricolarum descripsit. Collectio Dorf- und Schloßgeschichten (1883), in qua inveniuntur fabellae illustrissimae ut Jakob Szela atque Krambambuli (de altera fabula pelliculae cinematographicae fiebant annis 1940 et 1998, dissignatoribus Carolo Köstlin et Xaverio Schwarzenberger), collocari potest in fructibus Realismi litterarii elabentis Austriaci. Talibus occupatio Mariae von Ebner-Eschenbach de quaestionibus socialibus et emancipatoriis quoque bene monstratur.

Maria de Ebner-Eschenbach, nata Dubsky, loquebatur Francogallice, Theodisce et Bohemice. Anno 1900 tamquam prima femina in Universitate Vindobonensi doctrix honorifica declarata est.

Opera alia[recensere | fontem recensere]

En opera alia auctricis: Neue Dorf- und Schloßgeschichten (1886), Das Gemeindekind (2 vol., 1887/88), Unsühnbar (1890), Glaubenslos (1893), Bertram Vogelweid (1896) et Aus Spätherbsttagen (1901). Anno 1906 in lucem proferebantur memoriae de adulescentia sub titulo Meine Kinderjahre. Mentio facienda est etiam de eius aphorismis bene ferientibus (Aphorismen, 1880).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vicifons
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  • nexus apud DDB
  • Bietak, Wilhelm, "Ebner von Eschenbach, Marie Freifrau von". Apud: Neue Deutsche Biographie 4 (1959), p. 265-267 (hic in interreti)