Maria Magdalena Dietrich
Maria Magdalena Dietrich, Theodisce Marlene Dietrich et Marie Magdalene Dietrich (Monte Amoeno prope Berolinum die 27 Decembris 1901; Lutetiae die 6 Maii 1992[1]), fuit actrix et cantrix Germanica et Americana.
Dietrich per vitam longam popularis manebat quod ea se iterum atque iterum mutavit. Berolini decennio 192, partes in ludis scaenicis et pelliculis silentibus egebat. Partes mulieris Lola-Lola egit in Der blaue Engel (Angelo Caeruleo), a Iosepho von Strenberg moderato, gloriam inter civitates et pactum cum societate Paramount Pictures in Civitatibus Foederatis ei tulit, ubi Shanghai Express, Desire, et similes pelliculae vehementius eius blandam dixebant venustatem, ut ea mox faceretur stella, una ex divitissimis illius temporis actribicus.
Ab anno 1932, Dietrich extra Germaniam semper manebat, et terram natalem raro visitavit. Ei data est civitatem Civitatum Foederatarum anno 1939. In Bello Orbis Terrarum II, ea milites qui contra Germaniam Nazistam pugnabant celeberrime delectabat. Quamquam ea nonnullas pelliculas post bellum fecit, ea per plurimos decenniorum 195, 196, et 197 orbem terrarum executor spectaculorum peregrinabat. Post bellum, aliqui Germani eam proditricem patriae putabant; anno autem 2002, post mortem, Berolinum ei civitatem ad honorem urbis dedit.
Anno 1999, Americanum Pellicularum Institutum in AFI's 100 Years…100 Stars programmate Dietrich novam ab summa omnium temporum stella feminea numeravit.
Index |
Pelliculae selectae [recensere]
- 1930 - Der blaue Engel (Angelus caeruleus )
- 1958 - Witness for the Prosecution (Testis accusatoris)
Notae [recensere]
- ↑ Flint, Peter B. (1992-05-07). "Marlene Dietrich, 90, Symbol of Glamour, Dies". The New York Times
Bibliographia [recensere]
Libri a Dietrich scripti [recensere]
- Dietrich, Marlene. 1962. Marlene Dietrich's ABC. Doubleday.
- Dietrich, Marlene. 1989. Marlene. Anglice convertit Salvator Attanasio. Grove Press. ISBN 0-8021-1117-3.
- Dietrich, Marlene, et Gottfried Helnwein. 1990. Some Facts About Myself.. ISBN 3-89322-226-X.
Biographiae [recensere]
- Bach, Steven. 1992. Marlene Dietrich: Life and Legend. Doubleday. ISBN 0-385-42553-8
- Bret, David. 1993. Marlene, My Friend. Londinii: Robson.
- Ciarocchi, Victorius. 2002. "De Magdalena Dietrich." Vocis Latinae 38(147):128–130.
- McLellan, Diana. 2001. The Girls: Sappho Goes to Hollywood. St. Martin's Griffin. ISBN 0-312-28320-2.
- Riva, David J. 2006. A Woman at War: Marlene Dietrich Remembered. Wayne State University Press. ISBN 0-8143-3249-8.
- Riva, Maria. 1994. Marlene Dietrich. Ballantine Books. ISBN 0-345-38645-0.
- Spoto, Donald 1992. Blue Angel: The Life of Marlene Dietrich. William Morrow and Company, Inc. ISBN 0-688-07119-8.
Nexus externi [recensere]
- De hoc homine in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
- Situs Britannicus de Maria Magdalena Dietrich
- Situs publicus Marlene
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |