Margarita de Quincy (comitissa Lincolniae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Margarita de Quincy (nata ante annum 1208; mortua mense Martio 1266) fuit filia Roberti de Quincy (filii Saheri comitis Wintoniae) et Havisiae (filiae Ranulphi comitis Cestriae). Haeres fuit e matre comitatuum Cestriae et Lincolniae. Nupsit Ioanni de Lacy, qui a rege die 23 Novembris 1232 ad honorem comitis Lincolniae elevatus est. Eo peperit:

Marito anno 1240 mortuo, Margarita post duos annos Gualtero Marescallo nupsit, comiti V Penbrochiae. Hic autem anno 1245 mortuus est sine prole. Filio suo Edmundo annum 1258 mortuo, Margarita una cum Alesia tutelam suscepit nepotis Henrici, comitis tertii Lincolniae, annum septimum agentis.

Margaritae dicavit Robertus Grosseteste, episcopus Lincolniensis, librum de terris administrandis Anglonormannice scriptum, titulo Reules de garder et governer terres‎‎.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Like Mother, Like Daughter: the parallel careers of Margaret de Quency and Maud de Lacy" in Linda Elizabeth Mitchell, Portraits of Medieval Women: Family, Marriage, and Politics in England 1225-1350 (Novi Eboraci: Palgrave Macmillan, 2003) pp. 29- Paginae selectae
  • Sidney Painter, "The House of Quency, 1136-1264" in Mediaevalia et Humanistica vol. 11 (1957) pp. 3-9
  • Jennifer C. Ward, "Lacy, Margaret de, countess of Lincoln (d. 1266)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
  • W. E. Wightman, The Lacy Family in England and Normandy, 1066-1194. Oxonii: Clarendon Press, 1966