Marcus Postumius Albinus Regillensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Postumius Albinus Regillensis (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) senator Romanus patricius saeculi quinti a.C.n. erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Postumius anno 426 a.C.n. tribunus militum consulari potestate una cum Tito Quinctio L.f. Poeno Cincinnato, Gaio Furio Pacilo Fuso atque Aulo Cornelio M.f. Cosso electus est et cum tribus collegis infeliciter contra Veios pugnavit. Itaque Mamercus Aemilius Mamercinus dictator nominatus est[1]. Anno 403 a.C.n. iterum tribunus militum et tum etiam censor electus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 31
  2. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 10, c. 224