Marcus Porcius Cato (consul 36)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Porcius Cato (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 38) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit. Porcius praetor erat et tum anno 28 Titium Sabinum equitem Romanum ut amicum Germanici Caesaris et eius viduae Agrippinae accusavit. Eo modo gratiam Seiani praefecti praetorio adipisci et consulatum sperabat[1]. Non prius quam anno 36 consulatum suffectum impetravit. Tum anno 38 curator aquarum mortuus est[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales IV 68
  2. Barbara Levick, Tiberius, Londinii 1999, p. 276, nota 106