Marcus Livius Drusus (consul 112 a.C.n.)

E Vicipaedia

Marcus Livius Drusus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 108 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Pater eius eiusdem nominis clarus iuris peritus erat[1]. Filius eius Marcus Livius Drusus anno 91 a.C.n. tribunus plebis erat. Filia Livia Quinto Servilio Caepioni nupsit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 122 a.C.n. tribunus plebis electus iussu senatus consilia Gaii Sempronii Gracchi collegae obstruxit, cum XII colonias novas deducendas postulavit. Ita Gracchus noniam tribunus in annum 121 electus est[2]. Anno 115 aut antea praetor urbanus fuit. Anno 112 una cum Lucio Calpurnio Pisone Caesonino consul electus Macedoniam accepit provinciam atque feliciter contra Scordiscos pugnavit[3]. Anno 110 a.C.n. de eis triumphavit. Anno 109 una cum Marco Aemilio Scauro censor electus anno 108 a.C.n. hoc magistratu fungens mortuus est et collega a magistratu se abdicare coactus est. Magnas divitias filio hereditate tradidit[4].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Marcus Tullius Cicero, Brutus 109; Tusculanae V 112; Valerius Maximus VIII 7,4
  2. Plutarchus, Gracchus 30,4-31,2; Appianus Alexandrinus, Bellum civile I 101
  3. Titus Livius, Periochae LXIII
  4. Plutarchus, Gracchus 29,5; Diodorus Siculus XXXVII 10,1


Antecessores:
Gnaeus Papirius Carbo et Gaius Caecilius Metellus Caprarius
Consul
112 a.C.n.
cum
Lucio Calpurnio Pisone Caesonino
Successores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio et Lucius Calpurnius Bestia