Marcus Asinius Marcellus (consul 54)

E Vicipaedia

Marcus Asinius Marcellus (quando natus mortuusve sit, nescimus) senator Romanus primo saeculo post Christum natum fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Proavus eius Gaius Asinius Pollio, consul anni 40 a.C.n. fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ipse anno 54 consulatum ordinarium gessit. Sunt, qui credant eum Asinium esse, qui anno 61 cum aliis testamentum Domitii Balbi senatoris testamentum subdidit. Cum ceteri damnarentur, "Marcellum memoria maiorum et preces Caesaris poenae magis quam infamiae exemere"[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Annales, XIV 40


Antecessores:
Decimus Iunius Silanus Torquatus et Quintus Haterius Antoninus
Consul
54
cum
Manio Acilio Aviola
Successores:
Nero Claudius Caesar Augustus et Lucius Antistius Vetus