Marcus Antistius Labeo

E Vicipaedia
Wikidata Marcus Antistius Labeo
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1. saeculum a.C.n.;
Obitus: 10 CE;
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Pacuvius Antistius Labeo;

Marcus Antistius Labeo (natus die ignoto - mortuus ante annum 22), Pacuvii Antistii Labeonis, qui etiam iuris consultus erat, filius, fuit, Augusto regnante, clarus iuris consultus Romanus. Incorrupta libertas[1] ei causa fuit cur non ultra praeturam in cursu honorum progressus sit : nam consulatum suffectum sibi ab Augusto oblatum aspernatus est. Praeterea imperatorem offendit dum in senatus lectione Aemilium Lepidum exsulem inter senatores potissimum eligit[2] : adeo ei respublica recens mutata ei displicebat !

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Nihil praeterea pauca excerpta operum Marci Antistii Labeonis nobis servatum est. Titulos[3] librorum solum cognovimus quia ab aliis scriptoribus citati sunt, inter eos:

  • Libri de iure pontificio ;
  • Responsa ;
  • Epistulae ;
  • Pithana .
  • Ad XII tabulas[4]

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Ann. III.76.
  2. Dio Cassius 54.15. Suetonius Aug. 54.
  3. Vide Der kleine Pauly, paginam "C. Ateius Capito"
  4. Aulus Gellius hos libros excerpsit in Noctibus Atticis ː I.12.18 et VI.15.1 et XX.1.13

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!