Marcus Alemanno

E Vicipaedia
Wikidata Marcus Alemanno
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 25 Aprilis 1980; Neritum
Patria: Italia

Marcus Alemanno (Neriti die 25 Aprilis 1980) est histrio, cantor, et photographus Italicus.

Actoris scholae Bononiae interfuit. In operibus theatralis egit "Pierino e il lupo" , "Arlecchino" et anno 2011 "Maledetti i poeti" cuius scriptor scaenicus fuit. Anno in pellicula etiam "Quijote" a Mimmo Paladino ducta egit.

Ab anno 2004 cum illustri cantore Lucio Dalla operam dedit, cuius amasius multi puntant eum fuisse, eo collationem photographicam "gli occhi di lucio” (scilicet Latine Lucii oculi) anno 2008 dicavit. Insequentes annos aliae imaginum photographicarum suarum ostentationes in Italia fecit.

Inter Lucii Dalla exsequias die 4 Martii 2012 Alemanno, nuda et velut incompta oratione, pulcherrima verba dixit quae omnium audientium animum moverunt. Multi tamen acri iudicio percensuerunt se Dalla et Alemanno numquam manifeste homophylophilos confiteri.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!