Marcus Aemilius Scaurus (senior)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Aemilius Scaurus (natus anno 163 a.C.n.; mortuus 88 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus. Habebatur unus ex ingeniosissimis et eminentibus hominibus publicis illius temporis.

Familia[recensere | fontem recensere]

Marcus Aemilius Scaurus nobili familia ortus est, sed paupere. Nam pater, quamvis patricius, ob rei familiaris inopiam carbonarium negotium exercuisse dicitur. Filius ipse dubitavit primo utrum honores peteret, an argentarium faceret; sed cum eloquentia valeret, ex ea gloriam et opes peperit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

  • Tribunus militum in Hispania
  • Aedilis curulis curans munera
  • Praetor
  • Consul creatus anno 115 a.C.n., cum Marco Caecilio Metello, altero consule iuniore. Severum se pro tuenda militari disciplina praebuit; disciplinae exemplum admiratione dignum referebat ipse in eis libris quos de vita sua scripserat. Cum in eo loco ubi posuerat castra, arbor esset maturis fructibus onusta, postridie abeunte exercitu, arbor intactis fructibus relicta est. Idem Publio Decio praetori, quod se transeunte sederet et assurgere iussus non paruisset, vestem scidit, sellam fregit, et ne quis ad eum in ius iret, edixit.
  • Eodem anno, nominatus est princeps senatus a censoribus in officio qui vocabantur Lucius Caecilius Metellus Diadematus et Gnaeus Domitius Ahenobarbus. Princeps senatus missus est in peregrinas terras qui pacaret inter reges discordias.
  • Censor electus anno 109, cum Marco Livio Druso, qui mortuus est anno proximo censuram definiens. Censor construxit Viam Aemiliam Scauram et restauravit plures pontes.
  • Annonae princeps Romae anno 104. Quod munus eximium erat et fidelissimis viris datum, quia prosperitas populi (et seditionum absentia) suspensa erat illi. Per vitam et cursum honorum, scaurus mansit princeps optimatium in senatu.

Altera uxor erat Caecilia Metella Dalmatica, quae facta est postea tertia uxor Lucii Cornelii Sullae. Habuit duos liberos:

  1. Aemilia Scaura, secunda uxor Pompeii
  2. Marcus Aemilius Scaurus

Ignavia filii[recensere | fontem recensere]

Marcus Scaurus, ut in tuenda militari disciplina, sic in punienda filii sui ingnavia fuit severus. Cum enim in quodam proelio Romani equites pulsi, deserto imperatore, Romam pavide repeterent, in quibus erat ipse Scauri filius, misit pater, qui ei dicerent se libentius occursurum esse filii in acie interfecti ossibus, quam visurum reducem reum tam turpis fugae, ideoque conspectum irati patris degeneri filio esse vitandum, si quid verecundiae ex animo superesset. Non tulit iuvenis ignominiae dolorem et moerore confectus interiit.

Senex[recensere | fontem recensere]

Marcus Scaurus, cum esset summa senectute et adversa valetudine, pristinum animi vigorem retinuit. Varius quidam patria Hispanus, vetus Scauri inimicus, senem opprimere conatus est. Accusabat eum acceptae ab hostibus pecuniae ad prodendam rempublicam. Scaurus nobilissimis iuvenibus innixus descendit in forum, dataque respondendi facultate, paucis verbis ita causam egit: "Varius Hispanus ait Marcum Scaurum senatus principem ab hoste corruptum esse, et populi Romani imperium prodidisse; Marcus vero Scaurus princeps senatus, negat se esse huic culpae affinem: testis nemo est; utri vos potius credendum putatis?" Qua dicti gravitat periculum intentatum propulsavit: nam statim populus accusatorem ab illa actione depulit.

Notae[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Quintus Fabius Maximus Eburnus et Gaius Licinius Geta
Consul
115 a.C.n.
cum
Marco Caecilio Metello
Successores:
Manius Acilius Balbus et Gaius Porcius Cato