Marcus Aemilius Scaurus (iunior)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Aemilius Scaurus erat homo publicus Romanus et filius consulis Marci Aemilii Scauri saeculi primi AC.

Scaurus patrem amisit in iuventute sed ab gentis pluribus amicis educatus est. Pompeius Magnus duxit sororem Aemiliam Scauram in matrimonio. Qua mortua, ei multum intererat iuveni anmimam vertere.

In tertio bello in Mithridatem, Pompeius petivit, ut Scaurus suus tribunus militum fieret, qui erat illo tempore quaestor provinciae Iudeae. Quae terra bello civili inter fratres Hyrcanum Aristobulumque vastabatur. Captus in obsidione a Nabateano rege Areta III, Aristobolus petivit, ut Pompeius interveniret per Scaurum et ingens tributum obtulit. Areta convincto a Scauro ut obsidionem finiret in 64° anno, Aristobulus accusavit Scaurum, ut 1000 talenta exigeret. Pompeius, qui fidem leviri tenebat, statuit ut Iudea Hyrcano daretur in 63° anno.

In 62° anno, cum Pompeius rediret Romam, Scaurus bellum iniecit Petrae, capitis Nabateani regni, sed, tributo 300 talentorum accepto, obsidionem sustulit. Aedile creato, in 58° anno Scaurus munera aedilia constituit, quae vesanae munificientiae memorias longe reliquerunt.

Praetor et propraetor in Sardinia, Scaurus sustentus est a triumviris ut consul fieret, sed accusatus est ut exigeret pecuniam in provincia. Scaurus a Cicerone defensus est et absolutus quamquam culpa evidentissima fuerat. In 53° anno, tamen, ambitione accusatus et coactus est in exsilium.

Scauri mortis mentio in Maris Mortui voluminibus invenitur.