Roman numeral 10000 CC DD.svg

Manneken Pis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Manneken Pis.

Manneken Pis (latine : Virulus Mingens) est statua aenea quinquaginta prope centimetra alta et in mediis Bruxellis historicis sita, quae puerulum in fonte mingentem repraesentat.

Erat statua lapidea similis medio saeculo quinto decimo, fortasse iam e 1388 (prima mentio in libris templi Sanctae Gudulae inventa), quae plurimas vices subtracta est. Anno 1619 eam reposuit nova statua aenea ab Hieronymo Duquesnoy Maiore, sculptore Baroco facta. Anno 1695, per urbis oppugnationem a copiis Francicis Bruxellenses parvum signum protexerunt. Post oppugnationem Francicam sententia sub statua Latine scripta est: "In petra exaltavit me, et nunc exaltavi caput meum super inimicos meos." Hodiernum signum simulatio est, quia decennio 1960 verum simulacrum subreptum est. Posterius hoc reciperatum est et in museo urbano situm est.

Carmen Latinum in honorem Manneken Pis[recensere | fontem recensere]

Henricus Basilius Wijngaert carmen scripsit,[1] inter quod hi versus:

Limpida Neptunus saturat tua viscera lymphis:
si te fruge Ceres pasceret, anne caces?

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Theodoricus Sacré, "Carmina Henrici Basilii Wijngaert (alias De Wijngaerde O.S.A. (?1596–1664) [I], (inter quae 'Epigramma in fontem Mannekepis'): in Melissa, n° 86, anno 1998, pp. 7-9.