Manius Manilius Nepos

E Vicipaedia

Manius Manilius Nepos (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 129 a.C.n.) vir publicus atque iuris peritus Romanus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 155 vel 154 a.C.n. praetor in Hispania ulteriore contra Lusitanos certans cladem accepit[1]. Nihilominus anno 149 una cum Lucio Marcio Censorino consul creatus est. Tertio bello Punico Marcius classi praefectus est, Manilius collega milites duxit.[2] Iussu senatus dolo perfido erga Carthaginienses usi sunt : pueros nobiles obsides et classem omniaque arma Romanis ut traderent eis persuaserunt antequam de veris condicionibus pacis eos certiores facerent  : ipsam urbem Carthaginem delendam esse ita ut incolis aliam urbem non minus quinquaginta milibus a mari distantem aedificare liceret[3]. Poeni quamvis de salute desperarent tamen indignantes recusaverunt et bellum maluerunt[4]. Cum autem Romani inermem urbem oppugnare voluerunt, contra spem omnium repulsi sunt[5]. Paulo post Manilius imprudenter infeliciterque cum duce Poenorum Hasdrubale in regione montuosa conflixit ac, nisi tribunus militum Scipio Aemilianus consilio et fortitudine sua rem restituisset, salvum exercitum reducere non potuisset[6]. Dux belli imperitus enim fuisse nec ullam rem publicam postea gessisse videtur. Sed Marcus Tullius Cicero in dialogo de re publica disserenti eum anno 129 a.C.n. adhuc vivere testatur.[7]

Iuris peritus et orator[recensere | fontem recensere]

Fuit praeterea clarus orator[8] et saepe de quaestionibus iuris consultatus est[9]. Varia scripta de iure composuit[10] atque leges venalium vendendorum.[11]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. App., Iberica 234.
  2. App., Libyca 349
  3. App., Lyb. 356-426 ; Diod.Sic. 32.6.3.
  4. Appianus, Lyb. 432-441
  5. Zonaras 9.27. App., Lyb. 456-469.
  6. App., Lyb. 479-490
  7. Cic., rep. 1.18.
  8. Cic. Brutus 108.
  9. Cic. De oratore III 133
  10. Varro, rust. 2.5.11; 2.7.6
  11. Cic. De oratore 1.246.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Antecessores:
Titus Quinctius Flamininus et Manius Acilius Balbus
Consul
149 a.C.n.
cum
Lucio Marcio Censorino
Successores:
Spurius Postumius Albinus Magnus et Lucius Calpurnius Piso Caesoninus