Mandelia mirocornata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mandelia mirocornata
Mandela mirocornata rosettam branchiarum monstrat.
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Mollusca
Classis: Gastropoda
(inordinata): cladus Heterobranchia

cladus Euthyneura
cladus Nudipleura
cladus Nudibranchia
cladus Euctenidiacea
cladus Doridacea

Superfamilia: Phyllidioidea
Familia: Mandeliidae
Genus: Mandelia
Species: M. mirocornata
Binomen
Mandelia mirocornata
Valdés & Gosliner, 1999

Mandelia mirocornata est species doridaceorum molluscorum maritimorum sine testa classis Gastropodum et cladi Nudibranchiorum familiae Mandeliidarum.[1]

Distributio[recensere | fontem recensere]

Species solum circa litus Africae Austrinae a litore Atlantico Capitis Paeninsula[2] ad Port Elizabeth in aquis 10–400 metra altis ad praesens inventa est, probabiliter ibi endemica.[3]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Inusitata Mandeliae mirocornatae rhinophora oblonga.

Mandelia mirocornata cutem parvis protuberationibus albidis ad fuscam, maculis nigris trans notum sparsis, habet. Branchiae et rhinophorae sunt magnae et cremeae. Rhinophorae sunt perfoliatae, sed oblongae, non rotundae. Animal praeterea fascias inaequabiles, potius maculas in noto habere potest, ad margines radiantes. Corpus longitudinem 70 millimetrorum attingere potest.[4]

Oecologia[recensere | fontem recensere]

Mandelia microcornata poriferis vescitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The specific name is derived from the Latin mirus (odd) and cornus (horn) in reference to the peculiar shape of the rhinophores of this species." [1] www.biodiversityexporer.org.
  2. De species, situs confirmatus 23 Augusti 2009 (www.biodiversityexplorer.org).
  3. T. M. Gosliner Nudibranchs of Southern Africa (1987). ISBN 0-930118-13-8.
  4. G. Zsilavecz, Nudibranchs of the Cape Peninsula and False Bay (2007). ISBN 0-620-38054-3.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Gastropoda Haec stipula ad gastropus spectat. Amplifica, si potes!