Theoria numerorum (vel arithmetica sublimior) est pars mathematicae quae de numeris naturalibus tractat. Notiones maximi momenti sunt numeri primi et compositi, congruentia, et aequationes polynomiales.
Numeri naturales sunt
0,
1,
2,
3, …, inter quos, 0 et 1 exceptis, omnes sunt vel numeri
primi vel numeri
compositi. Numerus est
primus cuius divisores (positivi) sunt numerus ipse, unus, et nullus alius. Numerus est
compositus si alius numerus positivus eum dividit. Exempli gratia,
6 est numerus compositus, quod 6 = 2 × 3. Numerus qui dividit aut metitur alium numerum est
factor huius numeri; 2 et 3, ergo, sunt factores 6
…