Roman numeral 10000 CC DD.svg

Convallaria majalis

E Vicipaedia
(Redirectum de Maialis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Convallaria majalis
Convallaria majalis
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Magnoliophyta
Classis: Liliopsida
Ordo: Asparagales
Familia: Asparagaceae
Subfamilia: Nolinoideae
Genus: Convallaria
Species: C. majalis
Binomen
Convallaria majalis
L.

Convallaria majalis est venenosa plantarum florentium familiae Nolinoidearum species, in Asia et Europa endemica. In terris silvestribus frigidis et temperatis habitat. Secundum significationem nominis, haec planta flores mensi Maio in vallibus gignere solet. Parvos vere gignit flores albos, qui gregem campanellarum odoratissimarum formant.

Flora Convallariae majalis

In antiquo plantarum ordine, haec planta fuit adfinis familiae Liliacearum, vel in ordine phylogenetico familiae Ruscacearum, cum primum in familiam Convallaricearum digesta esset.

Larvae nonnullarum specierum papilionum, praecipue inter eas Antitype chi hac planta vescuntur.

Hodie flos nationalis est in Finlandia et Gestricia (provincia Sveciae). In Francia, Kalendis Maiis donum felicum putatur.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!