Roman numeral 10000 CC DD.svg

Mahometus Ali

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
MAHOMETUS ALI
Mahometus Ali, anno 1967
Curriculum vitae
natus 17 Ianuarii 1942, urbe Ludovicopoli in Civitatibus Foederatis Americis sita
res gestae pugil ter optimus inter omnes ponderis maximi, Olympiis vicit anno 1960

Mahometus Ali (natus Cassius Marcellus Clay Ludovicopoli in urbe Kentukiae civitatis die 17 Ianuarii 1942), est pugil Americanus praeclarissimus.

De vita eius[recensere | fontem recensere]

Cassius puer humili loco natus pugil factus esse dicitur, quod birotae suae furem poenas dare vellet. Anno 1990 ludis Olympiacis vicit. Postquam ordinem summorum vicit in pondere gravitate caestus cum ad Sonny Liston superavit. Eodem anno ad religionem Musulmanicam convertit, quam ob rem sibi Mahometi Ali nomen imposuit.

Postea per multos annos pugil invictus erat, qui ea praesertim virtute floruit, ut non fortissimus solum, sed celerrimus etiam esset, cum non brachiorum tantum robore, sed velocitate potius sese defenderet.

Anno autem 1967, cum stipendia merere nollet Bellumque Indosinense geri reprehendisset, honos ei ex re publica derogatus et, ne diutius pugillaret, prohibitum est.

Eodem tamen anno iterum ad pugillandum revertit. Primo autem certamine illum summi inter omnes pugiles honorem Iosepho Frazier concessit. Sed anno 1974 certamine de eodem honore cum Georgio Foreman Kinshasae in capite rei publici popularis Congensis habito vicit.

Leo autem Spinks pugil non bene notus Machometum Ali anno 1978 necopinantem superavit, quod hic nimium securus illum sibi periculosum fore non putaverat. Eodem vero anno certamine cum ipso Spinks altero honorem illum sibi tertium vindivcavit.

De temporibus eius[recensere | fontem recensere]

His diebus morbo Parkinsonico affectus athleta praeclarissimus certaminibus relictis otio suo, quantum hoc fieri potest, fruitur. Qui inde ab anno 1984 cum Yolanda vel Lonnicula uxore quarta Ludovicopoli vitam degit.