Magna Culturae Conversio Proletariana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Magna Culturae Conversio Proletariana, vel simpliciter Conversio Culturae fuit violentus multitudinis motus qui in Populare Sinarum Republica commutationes societatis, rerum politicarum, oeconomiaeque ab 1966 ad 1976 (Maone Zedong novissime mortuo) efficiebat. Ex ea manavit chaos per civitatem, perturbatio oeconomica, et stagnatio communis.

Mao Zedong

Conversio die 16 Maii 1966 coeptus est a Maone Zedong, Communisticae Sinarum Factionis praeside, qui adfirmavit quaedam liberalia "genera" urbana (Anglice: liberal bourgeois elements) factionem societatemque magna ex parte pervasisse, capitalismum restituere volentibus. Mao, secundum suam theoriam revolutionis perennis, poposcit haec "genera" per revolutionariam violentemque luctationem classium ab iuvenibus Sinarum effecturam removerentur, qui iuvenes huic obtestationi mox respondentes greges Custodum Rubrorum per rempublicam instituerunt.

Motus deinde inter milites, operarios urbanos, ducesque factionis communisticae extendit. Cum Mao ipse publice declararet Culturae Conversionem anno 1969 finisse, eius acerbitates usque ad mortem Lin Biao in casu aeroplani anno 1971 permanebant. Certamina dominationis et inconstantia civilis inter 1969 et 1976, cum Quattuor Coniurati[1] in custodiam dati sunt, nunc pars Culturae Conversionis late habentur.

Maone anno 1976 mortuo, partes intra factione quae Culturae Conversioni repugnabant, a Deng Xiaoping ductae, valuerunt, et ante 1978 plurimae emendationes in civili ratione, oeconomia, et educatione cum Culturae Conversione coniunctae relictae sunt. Culturae Conversio ex eo tempore res improba habetur, et homines qui in eius institutione intererant vexati sunt. Ius rite dicens de Culturae Conversione anno 1981, factio communistica Maonem Zedong praecipue reprehendit, sed Lin Biao quoque et Quattuor Coniuratos ob licentias pessimas quae ei excitaverant culpavit.

Historia prior: Magnus Saltus Porro[recensere | fontem recensere]

Anno 1958, post primum Consilium Annorum Quinum (Anglice: Five-Year Plan), Mao Zedong poposcit "socialismum infimum" (Anglice: grassroots socialism) amplius crescere. Ipse, ut hoc inceptum perageret, Magnum Saltum Porro excogitans, propria Communia Popularia ruri instituit, quae laborem coniunctum mobilitationemque multitudinis (Anglice: mass mobilization) usurpabant: multa communia mobilitata sunt ut susciperent singulum opus, chalybem, et Mao promisit ut messis rustica a summa anni 1957 duplicaretur.[2]

Magnus Saltus oeconomice defecit. Industriae perturbantur quia rustici nimium chalybem vitiosam faciebant dum alia opera neglegebant. Praeterea, agricolae mendici indoctique, doctrina instrumentisque ad chalybem factam carentes, fornacibus in areis posticis (Anglice: backyard furnaces) confidebant, ut operis tangerent metas quas duces locorum statuerant. Interea, inaestimabilibus instrumentis rusticis pro chalybe liquefactis, magnitudo messium decrescebat. Hoc facto, fabrica plurimorum bonorum deminuebatur, chalybe vitiosoque ferro informi (Anglice: pig iron) exceptis. Ad hoc, duces locorum, ut castigationem fugerent, eorum defectionem nonnullos annos celantes et amplificantes, numeros rerum fabricatarum falso augebant.[3]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel fortasse Sodalicium Quadruplex; Anglice: Gang of Four.
  2. Tang Tsou. [1986] (1986). The Cultural Revolution and Post-Mao Reforms: A Historical Perspective. University of Chicago Press. ISBN 0226815145
  3. Shinn, Rin Supp. "History of China". University of Maryland .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Libri communes[recensere | fontem recensere]

Res propriae[recensere | fontem recensere]

Commentarii[recensere | fontem recensere]

Mythistoriae[recensere | fontem recensere]

  • Dai, Sijie. 2001. Balzac and the Little Chinese Seamstress. Ina Rilke convertit. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 037541309X.
  • Gao, Xingjian. 2002. One Man's Bible: A Novel. Mabel Lee convertit. Novi Eboraci: HarperCollins.
  • Gu, Hua. 1983. A Small Town Called Hibiscus. Pechini: Chinese Literature. Divulgatus a China Publications Centre. Panda Books. Gladys Yang convertit. Iterum impressus: San Francisco: China Books.
  • Yu, Hua. 2003. To Live: A Novel. Michael Berry convertit. Novi Eboraci: Anchor Books.

Memoriae ab auctoribus Sinensibus qui conversioni intererant[recensere | fontem recensere]

  • Nien Cheng. 1987. Life and Death in Shanghai. Grove Press. ISBN 0394555481.
  • Jung Chang. 1991. Wild Swans: Three Daughters of China. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 0671685465.
  • Heng Liang Judith Shapiro.? 1983. Son of the Revolution. Novi Eboraci: Knopf.
  • Yuan Gao, cum Judith Polumbaum. 1987. Born Red: A Chronicle of the Cultural Revolution. Stanford Californiae: Stanford University Press.
  • Bo Ma. 1995. Blood Red Sunset: A Memoir of the Chinese Cultural Revolution. Howard Goldblatt convertit. Novi Eboraci: Viking.
  • Guanlong Cao. 1996. The Attic: Memoir of a Chinese Landlord's Son. Berkeley: University of California Press.
  • Ji-li Jiang. 1997. Red Scarf Girl: A Memoir of the Cultural Revolution. Novi Eboraci: HarperCollins.
  • Anchee Min. 1994. Red Azalea. Novi Eboraci: Pantheon Books. ISBN 1-4000-9698-7.
  • Rae Yang. 1997. Spider Eaters: A Memoir. Berkeley: University of California Press.
  • Weili Ye, et Xiaodong Ma. 2005. Growing up in the People's Republic: Conversations between Two Daughters of China's Revolution. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan.
  • Lijia Zhang. 2007. "Socialism Is Great": A Worker's Memoir of the New China. Novi Eboraci: Atlas & Co.
  • Wu, Emily. 2006. Feather in the Storm. Pantheon. ISBN 978-0-375-42428-1.
  • Xinran Xue. The Good Women of China: Hidden Voices. Ab Esther Tyldesley conversus. Chatto & Windus. ISBN 0701173459.
  • Ting-Xing Ye. 2000. Leaf In A Bitter Wind Anglia: Bantam Books.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png