Magma

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fluxus rhyacis in Insula Havaii extrusus. Rhyax est magma ad superficiem terrae extrusum.

Magma (-tis, n.) (ex Graeco μάγμα) est saxum liquefactum quod infra superficiem orbis terrarum et quarundam planetarum aliarum invenitur. Praeter saxum fusum, magma crystalla suspensa et bullas gasis continere solet. Ea saepe in camera magmatis intra montibus igniferis conligitur. Magma solet in saxa adiacentia intrudi, et extrudi in superficiem ut rhyax, necnon erumpens eiici ut tephra aut saxum igneum aut saxum pyroclasticum fit.

Magma est fluida altae temperaturae; plurima inter 700 gradus C et 1300 gradus C, et mixturae silicatorum. Fusio saxi solidi ut magma formetur a tribus factoribus gubernatur, scilicet temperatura, pressione, et compositione.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]