Magic: The Gathering

E Vicipaedia
(Redirectum de Magia: aut, Congressus)
Lusores huius ludi.

Magic: The Gathering (Magia: Congressus) est ludus qui chartulis lusoriis colligendis agitur. Hoc in ludo quisque lusor omnes alios lusores vincere conatur, saepissime detrahendis vitae aliorum partibus usque ad nihil vitae eis relictum est. (Sunt autem nonnulli alii modi aliorum superandorum.) Quisque lusor debet acervum chartularum fecere, aut emendo aut commercio cum aliis lusoribus. Acervo parato, in quo debent esse plus quam sexagintae chartulae, ludus incipere potest. Lusores, septem chartulis in manus sumptis, vicissim chartulas ponit in mensam, quae chartulae quasdam res magicas efficiunt, sicut milites ab aliis locis invocandos, partes vitae evellendas, instrumentos magicos introducendos.

Hic ludus sane ad res magicas spectat, sicut alii ludi inter quos Ludus Catacumbarum et Catobleparum. Sunt autem quinque colores charticulis, quorum quique naturam propriam habet. Albus ad pacem et vitam conservandam, Caeruleus ad rationem et insidias, Niger ad mortem et vitam evellendam, Ruber ad ignem et furorem, Viridis ad naturam et res augendas pertinet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]