M. F. K. Fisher

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.

Maria Francisca Kennedy Fisher (nata Mary Frances Fisher, 3 Iulii 190822 Iunii 1992), se usitate M. F. K. Fisher signata, fuit praestans rerum cibariarum scriptrix Americana. Bibliothecam Vini Vallis Napensis condidit. Viginti septem libros scripsit, inter quos The Physiology of Taste ('Physiologia palati'), liber conversus ex textu Ioannis Anthelmi Brillat-Savarin scriptus. Bina volumina eius ephemeridum brevi tempore ante mortem prolata sunt. Suus primus liber, Serve it Forth, anno 1937 prolatus est. Eius libri sunt commentarii mixti, qui de victu, periegesi, et memoriis tractant. Fisher credidit bene edere tantum unum ex "artibus vitae" esse, quod in scriptis investigare solebat. W. H. Auden olim de ea dixit: "Neminem in Civitatibus Foederatis novi qui meliorem orationem solutam scribit."[1][2] Index eius operum apud Paginam Societatis Fundatae MFK Fisher inveni potest.

Libri[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "I do not know of anyone in the United States who writes better prose."
  2. David Lazar, Conversations with M. F. K. Fisher (University of Mississippi Press, 1992, ISBN 0-87805-596-7).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!