Latinitas bona

M&M's

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
M&M's, ex socolata cum lacte confecta.

M&M Bellaria Socolatae (Anglice: M&M Chocolate Candies, vulgo M&M's) sunt bellaria parva et rotunda. Omnis pars durum sacchari corium et uno latere litteram m habet. Mars, Incorporated, societas Americana, cui praesidium est McLean in Virginia, ea facit et vendit. Exstant varietates complusculae: socolata cum lacte conspissato, cum arachidibus, cum menta, cum sapore sirupi cerasorum, cum amygdalis, cum butyro arachidum, socolata solum butyron cacaonis modo utens facta, socolata opaca, et aliae. Bellaria ab initio ferunt colores brunum, fulvum, arantium, roseum, viridem, et violaceum[1]; postmodo, anno 1949, coloratus (Anglice: tan) substitutus est in locum violacei, et anno 1995 caeruleus in locum colorati.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. M&M's.com (Anglice)
  2. Laudare M&M's Caerulea (Anglice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]