Luxemburgum

E Vicipaedia
(Redirectum de Luxemburgia)
Salire ad: navigationem, quaerere
MAGNUS DUCATUS LUXEMBURGENSIS[1]
Vexillum
Linguae administrativae Luxemburgice, Germanice, Francogallice
Caput Luxemburgensis civitas
Princeps Henricus magnus dux
Primus minister Ioannes Claudius Juncker
Incolarum numerus 505 000
Nummi Euro
Hymnus popularis Ons Heemecht ("Patria nostra")
Dictum populare Mir wëlle bleiwe wat mir sinn. ("Volumus manere qui simus.")
Tabula Luxemburgi

Luxemburgum[2] sive Luciliburgum[2] vel Luce(m)burgum[2], est civitas sui iuris in Europa Occidentali sita, quae terrarum Unioni Europaeae sociatarum secundum Melitam est minima, a solis occasu Belgicam, a meridie Franciam, ab ortu denique solis Germaniam spectat. Continet silvam Arduennam, fluvios autem Mosellam, Suram, Alisontiam, Uram.

Index

De historia [recensere]

Annis 1815-1867 Luxemburgum pars Foederationis Germanicae erat. Annis 1815-1890 rex Nederlandiae etiam Dux Magnus Luxemburgi fuit. Die 19 Aprilis 1839 Luxemburgum libertatem a Nederlandia accepit, quae die 11 Maii 1867 a civitatibus ceteris probata est.

Die 23 Novembris 1890 Gulielmus III, rex Nederlandiae et dux magnus Luxemburgi mortuus est. In Nederlandia ei Gulielmina prima regina Nederlandiae successit, in Luxemburgo Adolphus dux magnus.

Inter Bellum Orbis Terrarum I et II Luxemburgum a copiis Germanicis occupatum est. Die 31 Augusti 1942 incolae Operistitium generale contra occupationem civitatis fecerunt.

Post bellum 1945 confectum et Luxemburgum liberatum terra a primordio foederis Unioni Europaeae sociata est, simul cum Belgia, Francia, Germania, Batavia, Italia. Ab anno 2000 Henricus Luxemburgi Magnus Dux est.

De linguis [recensere]

Pro linguis administrativis, quae dicuntur, et Theodisca et Francogallica institutae sunt. Cives vero Luxemburgenses imprimis lingua Luxemburgensi, quae est dialectus Theodisca-Mosellanea, loquuntur; quae consilio anno 1983 capto magis magisque ad vitam publicam, velut ad res typographicas conficiendas, adhibetur.

Mortuus [recensere]

Notae [recensere]

Flag of Europe waving.svg
Porta: Unio
Europaea

Nexus externi [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Luxemburgum spectant.