Lupercus
Lupercus est nomen tam veteris dei pastoralis Romani quam ministrorum qui eius sacra, Lupercalia, ad Lupercal antrum die 15 Februarii quotannis peragebant.
Lupercus lupus-deus erat, ut nomen indicat, et simul hircus-deus : nam saepe cum Fauno et deo graeco Pane confundebatur. Praeterea statua eius pelle caprina amicta erat ; hircus et canis ei immolabantur et invocabatur ut pecus tueretur adversus lupos ac fertilitatem gregis augeret.
Luperci erant sodalitas sacerdotum ex nobilissimis gentibus Romanis electorum. In duas manus antiquitus divisi erant : Luperci Fabiani et Luperci Quinctilii. Postea in honorem Gai Iulii Caesaris luperci Iulii quoque creati sunt.
De etymologia[recensere]
Plures etymologiae propositae sunt :
- 1) lupus + arceo, "qui arcet lupos"
- 2) lupus + hircus, deus qui simul lupus et hircus est, semilupus et "semicaper"..
- 3) lupus + hirpus (haec vox in lingua Sabina lupum designat), lupus-deus communis Latinorum et Sabinorum, unde duae manus lupercorum, Fabiani et Quinctilii.
- 4)lupus+ suffixum -ercus, ut noverca a nova ducta est. Haec ultima etymologia hodie plerisque placet.
Lupi-sacerdotes etiam in monte Soracte apud Sabinos noti sunt, unde fortasse nomen populi Hirpinorum ductum est.
Fontes[recensere]
- Cicero Pro Caelio 26.
- Iustinus libro XLIII de Bellis Philippicis capitulo primo
- Ovidius, libro secundo Fastorum 267-450 et libro quinto 99-102.
- Plutarchus, Vita Romuli.
- Propertius, libro quarto Elegiarum I,25-26.
- Suetonius, De vita Caesarum, Divus Iulius capitulo 76 et Divus Augustus capitulo 31.
- Vergilius libro octavo Aeneidis 663.
Lege etiam (si placet)[recensere]
- Johannes Bayet, La Religion romaine, Payot, 1956.(Francogallice)