Ludovicus Vierne

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Visus orientalis Nostrae Dominae. Hic psallebat Vierne 37 annos.

Ludovicus Victor Iulius Vierne (natus Pictavii 8 Octobris 1870 - mortuus Lutetiae 2 Iunii 1937) fuit organista compositorque caecus. Apud Conservatorium Parisiense, Vierne successit alia magna nomina (Franck, Widor, Guilmant, et Gigout) et modum Francicum organi canendi tenuit. Vierne fuit organista titularius Ecclesiae Cathedralis Nostrae Dominae ab anno 1900 ad mortem anno 1937. Opera comprehendunt Sex Symphonias pro Organo. Evanuit ad clavile organi, dum concertum ad anniversarium 1750um Ecclesiae Nostrae Dominae celebrandum daret.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]