Ludovicus Riel

E Vicipaedia
Ludovicus Riel

Ludovicus Riel (22 Octobris 184416 Novembris 1885), vulgo Louis Riel (quod [lwi ʁjɛl] dicitur), fuit vir publicus Canadensis, politicus et spiritualis populi Métis dux, Manitobaeque provinciae conditor.[1] Duas contra gubernationem Canadensem et Iohannem A. Macdonald, primum eius Primum Ministrum, rebellationes egit. Iura et culturam Métis protegenda in animo habebat, cum opes Canadenses semper magis in patria sua, in septentrio-occidentalibus Americae Septentrionalis partibus sita, perceptae erint. Heros esse a multis Canadensibus hodie censetur.[2]

Prima rebellatio fuit Rebellio Fluminis Rubri illa, quae ab anno 1869 ad 1870 habita est.[3] Rectio provisoria? (gouvernement provisoire), quam Riel ipse condidit, Manitobae in Confoederatione Canadensi initum pacta est;[4] sed Riel, Thoma Scott inter haec summa controversia occiso, ad Civitates Foederatas in exilium fugit.[5] Riel nihilo minus latissime "Pater Manitobae" esse ducitur.[6] Dum in exilio versabatur, ter ad Cameram Communium Canadae comitiis allectus est, etsi nunquam Ottavae adesse potuerit. Riel commotus erat, namque in exilio ei remanendum erat, quamquam populi sui dux et propheta a Deo electus se credebat, quae fides serius in vita sua revenit et acta sua adfecit. Anno 1881 Marguerite Monet in matrimonium duxit, quacum tres liberos genuit.

Riel anno 1884 in eo, quod nunc Saskatchewan est, revenit eo consilio, ut populi Métis curas doloresque Rectioni Canadensi protulerit. De his rebus tandem armis pugnatum est, quod nunc Rebellio Septentrio-Occidentis appellatur. Illa viribus Canadensibus exstincta, Riel comprehensus, iudicatus, ad furcamque damnatus est. Cum Riel sympathia apud Canadae Francophonos uteretur, mors sua duras consequationes adfinitati Quebeci et Canadae Anglophonae adtulit.[7] Utrum Riel herous Pater Confoederationis traditorne esset, multum decertatur, attamen pro certo unus ex nimis multiplicibus, controversis, tandemque tragicis historiae Canadae personis fuit.[8]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Louis Riel". A database of materials held by the University of Saskatchewan Libraries and the University Archives 
  2. A Biography of Louis Riel
  3. Ricketts, Bruce (1998–2007). "Louis Riel – Martyr, hero or traitor?" 
  4. The Heritage Centre. "Louis Riel The Provisional Government" 
  5. "Louis Riel: Riel flees to the U.S.A.". The Heritage Centre 
  6. "Louis Riel Biography". Government of Manitoba 
  7. "Canada". Berkley Center for Religion, Peace, and World Affairs  Vide partem de "Westward Expansion and Cultural Tensions"
  8. The Canadian Encyclopedia, Historica Foundation of Canada. (2007). "Riel, Louis" 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum Riel spectant.
  • De iudicio Riel (Anglice)