Lucus Fridericianus-Mons Crucis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Lucus (discretiva)


Regio Lucus Fridericianus-Mons Crucis
Germanice Bezirk Friedrichshain-Kreuzberg
Insigne Tabula geographica
Coat of arms of borough Friedrichshain-Kreuzberg.svg Berlin friedrichshain-kreuzberg.png
Indicia fundamentalia
Terra Foederalis Germaniae: Berolinum
Area: 20,16 km²
Numerus incolarum: 261 734
(Officium statisticum Berolinense, 30 Novembris 2005)
Aetas plus minus 36,9 annorum (2004)
Coordinata geographica: 52° 30′ 0″ Sept., 13° 27′ 0″ Ort.
Pagina interretialis: [1]
Res politicae
Magistra civium: Cornelia Reinauer (Factio Sinistra)
Legati in Congressu Legatorum Regionali (2006):
Virides SPD Factio Sinistra CDU WASG FDP Cani Republicani
20 15 5 10 3 2 {{{Num_Cani}}} {{{Num_Rep}}}
Sitzverteilung BVV Friedrichshain-Kreuzberg 2006.png

Regio Lucus Fridericianus - Mons Crucis secunda ex duodecim regionibus Berolini est. Condita est duabus pristinis regionibus Luco Fridericiano et Monte Crucis coniunctis post redintegrationem unitatis et Germaniae et urbis Berolini, quae anno 1990. accidit. Lucus Fridericianus ad usque redintegrationem Berolini ad orientalem, Mons Crucis ad occidentalem partem pertinebat.

Spreha fluvius Lucum Fridericianum et Montem Crucis interscindit. Hic in Spreha pons vulgo Oberbaumbrücke nostra lingua Pons Trabis Superioris factus est, qui pons in insigni regionis depictus est et ipse insigne regionis est.

Compositio incolarum inter regionis partes differt. Exempli gratia secundum Officium Rebus Statisticis Curandis Berolinense anno 2002° portio peregrinorum in Monte Crucis fuit 32,8 % , in Lucu Fridericiano 8,7 %. In Crucis Monte plus inter 35 et 60 annos nati sunt quam in Lucu Fridericiano, numerus iuvenum minor est.

Pons trabis superioris qui vocatur ambas pristinas regiones coniungit. Effigies pontis in insigni regionis novae est.