Lucius et Lucia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Lucius et Lucia sunt personae e libris nubeculatis a Gulielmo Vandersteen scriptis ac pictis. Primo lingua Flandrica sunt scripti, mox lingua Batava, et deinde in linguis Francogallicis, Anglicis et aliis verti sunt. Lingua Latina autem duo libri tantum, titulis De secreto gladiatorum et De larva Hispana, exstant.

Haec est puella, ille puer et amicus. In libris Latine vertis, nomen amici cuiusdam amborum est Lambiorix; in plerisque autem aliis videntur Sidonia nutricula Lucii Luciaeque, vir fortissimus Hieronymus et vir sapientissimus Barabas.