Lucius Valerius Flaccus (consul 86 a.C.n.)

E Vicipaedia

Lucius Valerius Flaccus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus anno 85 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Gens[recensere | fontem recensere]

Filius eius anno 63 a.C.n. praetor Ciceronem consulem adiuvit in supprimenda coniuratione Lucii Sergii Catilinae.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Valerius anno 99 vel 98 a.C.n. aedilis curulis fuit. Deinde post praeturam anno incerto gestam propraetor Asiam provinciam administravit. Inter bellum civile ad Gaii Marii factionem transiit et initio anni 86 a.C.n. Mario mortuo consul in eius locum suffectus est. Legem tulit "Valeriam de aere alieno", qua magna pars aeris alieni sublata est[1]. Deinde in orientem missus est, ut Sullae imperium contra Mithridatem VI regem Ponti susciperet. Pars classis eius submersa est, pars militum ad Sullam transiit atque Gaius Flavius Fimbria, ipsius legatus, eum evertit[2]. A militibus seditiosis in fuga necatus est, qui eius parsimoniam oderant[3].

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Velleius Paterculus, Historia Romana II 23,2
  2. Strabo, Geographica XIII.1.27
  3. Appianus Alexandrinus, Bella Mithridateia 51