Lucius Salvius Otho Cocceianus

E Vicipaedia

Lucius Salvius Otho Cocceianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est ante annum 96) senator Romanus fuit. Anno 69 puer patrem Lucium Salvium Othonem Titianum et patruum Marcum Salvium Othonem imperatorem in bellum civile contra Vitellium sequebatur[1], sed post cladem Othonianorum et ei et patri temperatum est. Anno 82 Domitiano imperatore consul suffectus creatus est. Postea autem a Domitiano vana causa necatus est: "... quod Othonis imperatoris patrui sui diem natalem celebraverat"[2].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Tacitus, Historiae, II 23
  2. Suetonius, Domitianus 10

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Roche, P.A. (2003). The Execution of L. Salvius Otho Cocceianus. Classical Quarterly 53 (#1): 319–322.